monumenta.ch > Petrus Lombardus > Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, CAPUT VIII.
Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS., , VII. <<<     >>> IX.

CAPUT VIII.

1  VERS. 1-4. - De his autem quae idolis immolantur, scimus quia omnes scientiam habemus. 2  Scientia inflat, charitas vero aedificat. 3  Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. 4  Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. 5  De escis autem quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus Deus nisi unus. 6  De his autem quae idolis, etc. Supra egit de nuptiis, de quibus ipsi quaesierant. 7  Hic agit de idolothytis, id est immolatitiis idolorum, in quibus adeo indiscretum usum quidam habebant, ut ex eo aut scandalizarentur, aut saltem confunderentur infirmi: et ipsi qui licitis inordinate utebantur, ecclesiasticam in se formam confunderent, et unitatem scinderent. 8  Scientes enim omnia ex creatione munda, immolata idolis coram infirmis in idolio manducabant. 9  Quod infirmi videntes, putabant eos edere sub veneratione idoli, et exemplo eorum sub veneratione idoli edebant. 10  Illos igitur increpat Apostolus hic. 11  Quasi dicat: De his praedictis quaesistis, e docui, sed de istis aliis non fuit opus quaerere, quia de istis scitis ut ego. 12  Et hoc est quod ait: De his autem quae idolis immolantur, an licet edere vel non? Scimus. 13  Quasi dicat: Ego scio, et vos scitis aeque mecum, quod licet ea comedere. 14  Vere scimus ego et vos, quoniam omnes scientiam habemus de Creatore et creaturis. 15  Hoc dicit de his inter eos maioribus, qui habentes scientiam cum offendiculo minorum edebant: quos primum arguit, nec sufficienter scire dicit, quia offendiculum proximi non vitabant. 16  Alii autem ignari sub veneratione idoli edebant. 17  Scientia. 18  [Augustinus] Quasi dicat: Habetis scientiam, sed non valet haec scientia, quia facit vos superbire contra ignaros. 19  Scientia enim, si sola est, inflat, id est in superbiam extollit; charitas vero, quae non inflatur, aedificat infirmos: quae quod eis obesse potest dimittit. 20  Et ideo eam habete, non inflantem scientiam. 21  Addite scientiae charitatem, et utilis erit scientia. 22  Per se enim inutilis est scientia, cum charitate utilis est; per se inflat in superbiam, ut daemones, qui Graeco nomine a scientia sic sunt nominati, in quibus scientia est sine charitate. 23  Propter hoc autem vitium, id est elationem scientiae reprimendam, datus est Paulo stimulus Satanae, a quo tunditur ne erigatur. [Augustinus] Praeponenda est etiam scientia scientiae. 24  Melius est enim scire infirmitatem nostram, quam naturam rerum. 25  Laudabilior enim est animus cui nota est infirmitas sua, quam qui ea non respecta, siderum viam scrutatur, et terrarum fundamenta, et coelorum fastigia; sed meliores sunt qui apponunt nosse seipsos, quia scientiam talem scilicet qui apponit, apponit dolorem peregrinationis ex desiderio patriae et conditoris. 26  Si quis autem. 27  Quasi dicat: Habetis scientiam de idolothytis, sed nec perfecta scientia est illa, quia et si quis existimat se scire aliquid, scilicet quod licet eis uti, nondum tamen cognovit 87 quemadmodum oporteat eum scire, id est nondum novit quod sic ea scientia debeat uti, ne noceat alii. [Ambrosius] Ipsos ergo qui de scientia gloriantur, ostendit non ita cognovisse, sicut cognoscendum est. 28  Dum enim charitatem quae omnium bonorum mater est, non sectantur, non sciunt sicut oportet. 29  Si quis autem. 30  Quasi dicat. 31  Hic non perfecte scit, sed qui diligit fratrem, vere scit Deo approbante, et hoc est quod ait: Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est, id est approbatus ab eo. 32  Hic diligit Deum, qui charitatis causa scientiam mitigat, ut prosit fratri, pro quo Christus mortuus est. [Haimo.] De escis autem. 33  Vituperata scientia eorum, tandem aperit quae est ea. 34  Supra enim non dixerat quae esset eorum scientia, sed hic ostendit. 35  Quasi dicat: His praedictis modis non valet scientia, sed tamen in hoc vera est, quod de escis, quae idolis immolantur, scimus ego et vos, quod licet comedi, et quod ab idolo non contaminatae sunt; et scimus quia nihil est idolum in mundo, id est inter creaturas mundi. 36  Materiam enim Deus formavit, sed stultitia hominum formam dedit. 37  Habet quidem formam quamdam humanam, sed ipse homo per verbum factus est. 38  Quaecunque enim facta sunt naturaliter, quaecunque sunt in creaturis, facta sunt per Verbum; sed forma hominis in idolo non est facta per Verbum, sicut peccatum non est factum per Verbum, sed est nihil, et nihil sunt homines dum peccant. 39  Vel, idolum nihil est in mundo, id est illud quod putabant idolum esse, nihil est. 40  Existimabant enim idolum esse personam subsistentem ex simulacro et spiritu praesidente. 41  Vel, idolum nihil est in mundo, id est nullius rei quae sit in mundo similitudinem habens. 42  Idolum enim hic appellat speciem quam non videt oculus, sed animus sibi fingit. 43  Ut si quis humanis membris caput canis, vel arietis formet, vel in uno habitu hominis duas facies, et huiusmodi, qui hoc facit, non similitudinem, sed idolum facit. 44  Facit enim quod non habet aliud simile sui, sed quod mens otiosa et curiosa reperit. 45  Ideo distincte dictum est in lege: Non facies idolum neque omnem similitudinem rei . 46  Similitudo vero est cum aliquid ex his quae sunt, vel in coelo, vel in terra, vel in aquis formatur. 47  Et scimus quia nullus Deus est nisi unus. 48  Hoc dicit ne putetur esse Deus in idolo. 49  Unus enim tantum Deus est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, id est ipsa Trinitas unus Deus est, nullaque fit partium in Deitatis unitate divisio. 50  Non enim Deus Pater pars est Dei. 51  Tres enim personae sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. 52  Et hi tres quia unius substantiae sunt, unum sunt, et summe unum sunt, quia ibi nulla naturarum, nulla est diversitas voluntatum. 53  Si enim natura unum essent, et consensione non essent, non summe unum essent. 54  Si vero in natura dispares essent, unum non essent. [Augustinus] Porro Christus una persona est geminae substantiae, quia Deus et homo est; nec tamen Deus, vel homo pars huius personae dici potest. 55  Alioquin Dei Filius antequam sumeret formam servi non erat totus, et crevit, cum homo divinitati eius accessit. 56  Quod si in una persona pars non potest esse Deus, quanto magis pars Trinitatis esse non potest, quicunque unus in tribus? Huius ergo Trinitatis, nec tertia pars est unus, nec maius aliquid omnes, quam singuli. 57  Tu nempe dixisti unum Deum ex partibus non esse compositum, et hoc de patre vis intelligi. 58  Ille, inquis, virtus est ingenita simplex. 59  Huius autem virtutis quam simplicem esse dixisti, nunquid partes sunt bonitas, sapientia, clementia, et potentia? Si dixeris, partes sunt, simplex ergo virtus ex partibus constat, quae te diffiniente unus est Deus, ergo Deum ex partibus compositum esse dicis. 60  Non dico, inquis, non sunt ergo partes. 61  Si ergo in una Patris persona, et illa invenis, et partes non invenis; quanto magis Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, et propter individuam deitatem unus est Deus, et propter uniuscuiusque proprietatem tres personae sunt, et propter singulorum perfectionem partes nullius Dei non sunt? Virtus est Pater, virtus est Filius, virtus est Spiritus sanctus. 62  Hoc verum dicis, sed quod virtutem de virtute genitam. 63  et virtutem de virtute procedentem, non vis eamdem naturam habere? Hoc falsum dicis. 64  Hoc contra fidem catholicam dicis. 65  VERS. 5-7. - Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra, siquidem sunt dii multi, et domini multi, nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illo; et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. 66  Sed non in omnibus est scientia. 67  Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant, et conscientia ipsorum, cum sit infirma, polluitur. 68  Nam etsi, etc. [Augustinus] Quasi dicat: Unus tantum est Deus. 69  Et vere; nam etsi sunt qui dicantur dii, participatione deitatis, ut sancti, sive in coelo, iam recepti, ut qui de corpore exierunt, sive in terra, morantes, ut qui adhuc in mortali corpore peregrinantur, et non falso putatos, dico deos, sed in veritate Dei sunt, siquidem multi sunt dii, participatione deitatis ut sancti, et sunt domini multi, qui aliis praesunt: apostoli in terra, archangeli in coelo. 70  Etsi, inquam, hoc sit nobis, tamen est tantum unus Deus Pater, qui naturaliter, et substantive est Deus unus cum Filio et Spiritu sancto. 71  Dicitur enim tribus modis Deus, substantive, adoptive, nuncupative. 72  Substantive dicitur Deus Trinitas; adoptive, sancti qui per adoptionis gratiam dii sunt; nuncupative, daemones et idola, quia nomine tantum dii sunt, non natura vel participatione. 73  De diis adoptivis dictum est, etsi sint qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra, siquidem dii sunt multi, et domini multi. 74  Eos enim intelligi voluit qui digne etiam dicuntur dii, ita sane ut latria, quae interpretatur latine servitus, eis non debeatur, qui prohibiti sunt in lege maledici, ubi legitur: Diis non maledices, vel detrahes. 75  (Exod. XXII) . 76  Sed non sunt iussi sacrificiis, vel ullis latriae obsequiis honorari. [Ambrosius, Haimo.] Vel potest etiam de nuncupativis diis dici illud, nam etsi sunt qui dicuntur dii, a gentibus, sive in coelo, ut sol et luna, sive in terra, ut Apollo, vel Esculapius, Hercules, et huiusmodi; ideo dixi dicantur, siquidem dii sunt multi, opinione paganorum, et domini multi, nobis tamen est tantum unus Deus Pater, cui credimus, et nos in se credentes facit deos, secundum illud: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in eum . [Augustinus] Nobis ergo unus est Deus, gentibus vero plures quos noster terret, id est daemones; qui volentes videri dii sibi exigunt illa quae Deo vero debentur, scilicet aras, sacrificia, et alia huiusmodi. 77  Noster vero Deus homines deos facit, qui non est factus, et ideo est verus Deus. 78  Deos autem homines esse appellatos invenimus in illo psalmo: Deus stetit in synagoga deorum . 79  Et item: Ego dixi: Dii estis . 80  Sed quaeritur, si homines dii vocantur, utrum angeli vocandi sint dii cum hominibus sanctis, quibus maximum praemium promittitur aequalitas angelorum. 81  Et in Scripturis quidem nescio, utrum vel possit, vel facile possit reperiri aperte angelos dictos deos. 82  Si ergo nusquam in divinis eloquiis reperitur ea mihi causa potissimum occurrit, quare angeli non dicuntur dii, ne ab hominibus putarentur colendi; ne homines ad hoc inclinarentur, ut servitium religionis quae liturgia vel latria dicitur, angelis exhiberent, sed nomine officii multo utilius vocantur angeli, qui Latine dicuntur nuntii, ut ille colatur, cuius sunt nuntii. 83  Quod ergo dicitur Deus deorum , Rex magnus super omnes deos , non nisi de sanctis accipitur, quibus est unus Deus Pater Deinde ostendit quod recte dicitur, et Deus, et Pater. 84  Quasi dicat: Vere est Deus. 85  Quia ipse est ex quo credimus esse omnia. 86  Et vere Pater est, quia credimus nos foveri in illo, id est in illius gratia. 87  Quaeritur si debeat dici quod Christus sit nobis Pater, vel Spiritus sanctus. 88  Sane dicimus quod debet, quia gratia qua regeneramur, ita est Filii, et Spiritus sancti, ut Patris; et quidquid est nobis a Patre, est nobis a Filio et a Spiritu sancto. 89  Et ideo dicimus quod Deus Trinitas unus nobis est Pater, una maiestas, vel unus magister qui regnat, qui illuminat, sicut unus Creator. 90  Sed item quaeritur, si Deus Trinitas unus nobis est Pater, an sit ille Pater, qui aeternaliter Pater est Filium gignendo, an non, et si non, an sit alius Pater. 91  Ad quod dicimus quod non simpliciter debeat dici, Deus Trinitas est Pater, ne intelligatur persona Patris. 92  Sed est nobis Pater, nec ille Pater qui est tertia persona, nec alius, sed est Deus unus qui est nobis Pater ex tempore, et qui est ille Pater, sicut Filius est unus Deus cum Patre, nec tamen est Deus qui genuit. [Ambrosius] Et nobis est Iesus Christus unus Deus, et Dominus, cum Patre in substantia, id est nobis unus Deus est, et Dominus Pater et Christus, per quem Christum omnia creata sunt. 93  Omnia enim a Patre, sed per Filium creata sunt. 94  Nec alia per Filium, alia per Patrem, sed eadem. 95  Alioquin iam non omnia per Patrem, nec omnia per Filium. 96  Si autem omnia per Patrem, et omnia per Filium, ergo eadem per Patrem quae per Filium facta sunt. 97  Aequalis ergo est Patri Filius, et inseparabilis operatio utriusque. 98  Et nos per ipsum Christum sumus in Deo, quia per ipsum reformati sumus in cognitione Dei, per quem fueramus creati. 99  Sed, etc. Quasi dicat: Nos hoc scimus quod unus est Deus. 100  Sed non in omnibus est haec scientia, id est non omnes mysterium unius Dei cognoscimus. 101  Quidam autem, vel enim. 102  Quasi dicat: Vere non in omnibus est haec scientia, quia quidam, etc., vel nos scimus quia idolum nihil est. 103  Sed quidam manducant de sacrificiis cum conscientia idoli, quia putant idolum aliquid divinum esse. 104  Et hoc, usque nunc, id est etiam nunc post conversionem, sicut ante conversionem. [Ambrosius] Manducant, dico, cum conscientia et quasi idolothytum, id est cum reverentia idoli, quasi aliqua illic esset divinitas. 105  Et conscientia 88 ipsorum cum sit infirma, polluitur per illos qui habent scientiam unius Dei, sed non cum charitate, per quos in hunc errorem infirmi inducebantur, quorum non cibus polluitur, sed conscientia. 106  VERS. 8-13. - Esca autem non commendat nos Deo. 107  Neque enim si manducaverimus abundabimus, neque si non manducaverimus deficiemus. 108  Videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. 109  Si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolo recumbentem, nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta, et peribit infirmus in tua conscientia frater, propter quem Christus mortuus est? Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. 110  Quapropter, si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem. 111  Esca autem. 112  Quasi dicat: Illis nocet vestra comestio, nobis autem non prodest, quia esca sumpta, vel non sumpta, non commendat nos Deo, sed fides escae, qua creduntur omnia creata a Deo munda. 113  Et vere. 114  Neque si non manducaverimus deficiemus, id est minus habebimus bonum; neque si manducaverimus abundabimus, in bono virtutum, vel beatitudinis, sed ex fide eius tantum. 115  Videte autem. 116  Quasi dicat: Quantum ad vos nihil est esca ipsa. 117  [Haimo.] Sed videte ne forte haec licentia vestra fiat offendiculum infirmis in fide, qui nesciunt adhuc idolum nihil esse, et potest esse offendiculum. 118  Si quis enim infirmus viderit eum qui habet scientiam, recumbentem in idolio, id est in praesentia idoli, nonne conscientia eius, cum sit infirma, per se aedificabitur ad manducandum idolothyta, id est ad manducandum carnes sacrificiorum sicut idolothyta? Videns enim quis fratrem peritum in idolio sacrificata edere incipit et ipse edere, non illa conscientia qua ille peritiae causa sciens nihil esse idolum, sed esse putat illic unum, cum videt fratrem peritum illic edere, nec horrere; et ita peribit infirmus frater in tua conscientia, id est quia te sapientem videt comedere, putans sub idoli veneratione, propter quem salvandum Christus mortuus est, et ita graviter peccas. 119  Sic autem. 120  Quasi dicat: Ita in fratres peccatis. 121  Sed sic peccantes in fratres, et percutientes conscientiam ipsorum infirmam, in Christo peccatis, cuius membra sunt. 122  Cum enim charitatis non aemuli sunt, qua Christus nos liberavit, peccant in Christo, non in Christum, quia in Christum peccare, est negare Christum. 123  In Christo autem peccare, est in his quae Christi sunt peccare. 124  Sicut hic qui sub lege est, in lege dicitur peccare, ita hi qui in Christo sunt, in Christo peccare dicuntur. 125  In Christo ergo peccatis, cuius regnum diminuitis. 126  Et quia in Christo peccatis, quapropter, abstinete sicut et ego etiam ab omni carne, quia si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo, non solum immolata, sed etiam omnem carnem in aeternum, id est nec hic nec in futuro. 127  Sicut enim constat quod non post mortem, sic certus sum quod nec in vita manducabo, non quod mala sit esca, sed ne scandalizem fratrem meum.



Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS., , VII. <<<     >>> IX.
monumenta.ch > Petrus Lombardus > Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, CAPUT VIII.